Fondare 184 Risultati per: Saram Abraham

  • Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum: (Liber Genesis 18, 17)

  • Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum. (Liber Genesis 18, 19)

  • Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino. (Liber Genesis 18, 22)

  • Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. (Liber Genesis 18, 27)

  • Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum. (Liber Genesis 18, 33)

  • Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, (Liber Genesis 19, 27)

  • Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris. (Liber Genesis 20, 1)

  • Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. (Liber Genesis 20, 9)

  • Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam: (Liber Genesis 20, 11)

  • Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, (Liber Genesis 20, 14)

  • Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt: (Liber Genesis 20, 17)

  • concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ. (Liber Genesis 20, 18)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina