Fondare 328 Risultati per: Succedunt Saul benedicens Dei
et reducamus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisivimus eam in diebus Saul. (Liber I Paralipomenon 13, 3)
Cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo. (Liber I Paralipomenon 15, 29)
Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus. (Liber I Paralipomenon 26, 28)
Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum (Liber Thobis 3, 12)
Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. (Liber Iob 20, 2)
In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit: (Liber Psalmorum 17, 1)
cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos? (Liber Psalmorum 53, 2)
In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam. (Liber Psalmorum 56, 1)
In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret. (Liber Psalmorum 58, 1)
Viduam ejus benedicens benedicam ; pauperes ejus saturabo panibus. (Liber Psalmorum 131, 15)
Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus. (Liber I Maccabaeorum 4, 30)
Et flexus Simon, non debellavit eos: ejecit tamen eos de civitate, et mundavit ædes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum: (Liber I Maccabaeorum 13, 47)