Fondare 177 Risultati per: bonis operibus

  • Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. (Epistula ad Hebraeos 4, 3)

  • Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. (Epistula ad Hebraeos 4, 4)

  • Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. (Epistula ad Hebraeos 4, 10)

  • Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, (Epistula ad Hebraeos 6, 1)

  • quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? (Epistula ad Hebraeos 9, 14)

  • Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. (Epistula Iacobi 2, 18)

  • Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? (Epistula Iacobi 2, 20)

  • Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? (Epistula Iacobi 2, 21)

  • Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est? (Epistula Iacobi 2, 22)

  • Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? (Epistula Iacobi 2, 24)

  • Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens? (Epistula Iacobi 2, 25)

  • Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. (Epistula Iacobi 2, 26)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina