Fondare 73 Risultati per: laudate et adorare/page/7/page/5/page/2/page/6/page/3
putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. (Liber Genesis 37, 7)
Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. (Liber Genesis 37, 9)
noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator. (Liber Exodus 34, 14)
Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui. (Liber Deuteronomii 32, 43)
Laudate nomen sanctum ejus: lætetur cor quærentium Dominum. (Liber I Paralipomenon 16, 10)
Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum : (Liber Thobis 13, 3)
dixit Judith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se, (Liber Iudith 13, 17)
Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas. (Liber Iudith 16, 22)
Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum. (Liber Psalmorum 21, 24)
Introite portas ejus in confessione ; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus, (Liber Psalmorum 99, 4)
Alleluja. Laudate, pueri, Dominum ; laudate nomen Domini. (Liber Psalmorum 112, 1)
Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes ; laudate eum, omnes populi. (Liber Psalmorum 116, 1)