Fondare 25 Risultati per: qualis
En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus. (Liber Exodus 9, 18)
Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est. (Liber Exodus 11, 6)
Dixitque Dominus ad Moysen : Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum ; æqualis ponderis erunt omnia : (Liber Exodus 30, 34)
et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis: (Liber Leviticus 13, 32)
considerate terram, qualis sit: et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures: (Liber Numeri 13, 19)
Idcirco præcipio tibi, ut tres civitates æqualis inter se spatii dividas. (Liber Deuteronomii 19, 7)
Pondus habebis justum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. (Liber Deuteronomii 25, 15)
Dixitque ei: Qualis est forma ejus? Quæ ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit. (Liber I Samuelis 28, 14)
Et desuper lapides pretiosi æqualis mensuræ secti erant, similiterque de cedro. (Liber I Regum 7, 11)
Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israël in ea urbe non fuerat. (Liber II Paralipomenon 30, 26)
Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. (Liber Iob 15, 3)
Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël. (Liber I Maccabaeorum 9, 27)