Fondare 54 Risultati per: qui clamavit in Israel

  • Respiciensque Judas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere cœperunt. (Liber II Paralipomenon 13, 14)

  • Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt: Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo. (Liber II Paralipomenon 18, 31)

  • Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me. (Liber Thobis 6, 3)

  • Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in jejuniis et orationibus, ipsi et mulieres eorum. (Liber Iudith 4, 8)

  • Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes: (Liber Esther 10, 9)

  • Omnis quoque Israël pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet. (Liber Esther 13, 18)

  • De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur. (Liber Iob 24, 12)

  • Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum. (Liber Psalmorum 33, 7)

  • Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. (Liber Isaiae 21, 8)

  • Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna judaice, et dixit: Audite verba regis magni, regis Assyriorum ! (Liber Isaiae 36, 13)

  • Sade. Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion: Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem ; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. (Lamentationes 2, 18)

  • Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens: Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua. (Prophetia Ezechielis 9, 1)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina