Fondare 54 Risultati per: qui clamavit in Israhel
Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. (Actus Apostolorum 7, 59)
Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus. (Actus Apostolorum 16, 28)
Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terræ et mari, (Apocalypsis Ioannis 7, 2)
et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. (Apocalypsis Ioannis 10, 3)
Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ ejus. (Apocalypsis Ioannis 14, 18)
Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei: (Apocalypsis Ioannis 19, 17)