Fondare 1178 Risultati per: terra Abimelec
Et beatos vos dicent omnes gentes: eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 12)
Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 6)
Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium: (Evangelium secundum Matthaeum 4, 15)
Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)
Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 10)
Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 19)
Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 31)
Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 35)
et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 25)
Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, (Evangelium secundum Matthaeum 27, 51)
Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: (Evangelium secundum Matthaeum 28, 18)