Fondare 47 Risultati per: tribulatione/page/4/page/3
Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ. (Liber Deuteronomii 4, 29)
In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus. (Liber II Samuelis 22, 7)
Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra : et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris secundum voluntatem suam : et in tribulatione magna sumus. (Liber Nehemiae 9, 37)
Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. (Liber Thobis 3, 21)
Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animæ meæ. (Liber Iob 7, 11)
Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus. (Liber Iob 36, 15)
Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. (Liber Iob 36, 19)
Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. (Liber Psalmorum 4, 2)
Et factus est Dominus refugium pauperi ; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. (Liber Psalmorum 9, 10)
Ut quid, Domine, recessisti longe ; despicis in opportunitatibus, in tribulatione? (Liber Psalmorum 9, 22)
In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. (Liber Psalmorum 17, 7)
Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. (Liber Psalmorum 31, 7)