Fondare 49 Risultati per: vestimentum
Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)
Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 16)
Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 21)
erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 3)
cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus: (Evangelium secundum Marcum 5, 27)
dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. (Evangelium secundum Marcum 5, 28)
et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. (Evangelium secundum Marcum 13, 16)
Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. (Evangelium secundum Lucam 5, 36)
Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. (Evangelium secundum Lucam 6, 29)
Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum. (Evangelium secundum Lucam 12, 23)
(Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo. (Evangelium secundum Ioannem 19, 5)
Dixit autem angelus ad eum: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. (Actus Apostolorum 12, 8)