Fondare 119 Risultati per: Christus promittere
Christus vero tamquam filius in domo sua quæ domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus (Epistula ad Hebraeos 3, 6)
sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te (Epistula ad Hebraeos 5, 5)
Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non hujus creationis (Epistula ad Hebraeos 9, 11)
sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem (Epistula ad Hebraeos 9, 28)
Jesus Christus heri et hodie ipse et in sæcula (Epistula ad Hebraeos 13, 8)
in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus (Epistula I Petri 2, 21)
quia et Christus semel pro peccatis mortuus est justus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu (Epistula I Petri 3, 18)
certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi (Epistula II Petri 1, 14)
quis est mendax nisi is qui negat quoniam Jesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium (Epistula I Ioannis 2, 22)
omnis qui credit quoniam Jesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo (Epistula I Ioannis 5, 1)
hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas (Epistula I Ioannis 5, 6)