Fondare 71 Risultati per: Gaudium
auditui meo dabis gaudium et lætitiam exultabunt ossa humiliata (Liber Psalmorum 50, 10)
dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium (Liber Proverbiorum 12, 20)
stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus (Liber Proverbiorum 15, 21)
gaudium justo est facere judicium et pavor operantibus iniquitatem (Liber Proverbiorum 21, 15)
intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec tædium convictus ipsius sed lætitiam et gaudium (Liber Sapientiae 8, 16)
timor Domini delectabit cor et dabit lætitiam et gaudium in longitudine dierum (Liber Ecclesiasticus 1, 12)
religiositas custodiet et justificabit cor jucunditatem atque gaudium dabit (Liber Ecclesiasticus 1, 18)
anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum (Liber Ecclesiasticus 6, 4)
noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire (Liber Ecclesiasticus 8, 8)
si præstes animæ tuæ concupiscentiam ejus faciet te in gaudium inimicis (Liber Ecclesiasticus 18, 31)
non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium (Liber Ecclesiasticus 30, 16)
et ecce gaudium et lætitia occidere vitulos et jugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur (Liber Isaiae 22, 13)