Fondare 7 Risultati per: idoli
quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria (Liber Isaiae 10, 10)
plastæ idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur (Liber Isaiae 44, 9)
et disperdentur excelsa idoli peccatum Israël lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos (Prophetia Osee 10, 8)
et conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de campo Idoli et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et transferetur populus Syriæ Cyrenen dicit Dominus (Prophetia Amos 1, 5)
et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israël desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio (Prophetia Amos 7, 9)
et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super Israël et non stillabis super domum idoli (Prophetia Amos 7, 16)
sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur (Epistula I ad Corinthios 8, 7)