Fondare 41 Risultati per: memoriam/page/2/page/3/page/2/page/3/page/2
dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Josue delebo enim memoriam Amalech sub cælo (Liber Exodus 17, 14)
de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus (Liber Leviticus 2, 16)
dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum (Liber Deuteronomii 32, 26)
interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam (Liber Iob 8, 8)
facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum (Liber Psalmorum 33, 17)
in memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini et peccatum matris ejus non deleatur (Liber Psalmorum 108, 14)
memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus (Liber Psalmorum 110, 4)
memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt et justitia tua exultabunt (Liber Psalmorum 144, 7)
ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco (Liber I Maccabaeorum 3, 35)
non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum (Liber I Maccabaeorum 12, 54)
et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam æternam et juxta arma naves sculptas quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare (Liber I Maccabaeorum 13, 29)
et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti (Liber I Maccabaeorum 14, 23)