Fondare 26 Risultati per: tristitia
multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa (Liber Ecclesiasticus 30, 25)
omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem (Liber Ecclesiasticus 37, 1)
a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem (Liber Ecclesiasticus 38, 19)
in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor ejus (Liber Ecclesiasticus 38, 20)
non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum (Liber Ecclesiasticus 38, 21)
et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes præ tristitia (Evangelium secundum Lucam 22, 45)
sed quia hæc locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum (Evangelium secundum Ioannem 16, 6)
amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Evangelium secundum Ioannem 16, 20)
quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo (Epistula ad Romanos 9, 2)
statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos (Epistula II ad Corinthios 2, 1)
ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est (Epistula II ad Corinthios 2, 7)
quæ enim secundum Deum tristitia est pænitentiam in salutem stabilem operatur sæculi autem tristitia mortem operatur (Epistula II ad Corinthios 7, 10)