1. Magistro chori. PSALMUS. David.

2. Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Iacob.

3. Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te.

4. Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue habeat.

5. Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum adimpleat.

6. Laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri levabimus signa; impleat Dominus omnes petitiones tuas.

7. Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de caelo sancto suo, in virtutibus salutis dexterae eius.

8. Hi in curribus, et hi in equis, nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.

9. Ipsi incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus.

10. Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.





“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina