1. In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

2. Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus.

3. Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.

4. Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.

5. Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;

6. turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

7. Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.

8. Tu terribilis es ; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.

9. De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit

10. cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.

11. Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.

12. Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,

13. et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terræ.





“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina