1. Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel.

2. Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee: “Vade, sume tibi mulierem fornicationum et filios fornicationum, quia fornicans fornicatur terra a Domino”.

3. Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium.

4. Et dixit Dominus ad eum: “Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel;

5. et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel”.

6. Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “Voca nomen eius “Absque misericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis.

7. Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus”.

8. Et ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium.

9. Et dixit: “Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis.





“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina