Znaleziono 269 Wyniki dla: Achab propheta Ioas Iorão
Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: “Surge, posside vineam Naboth Iezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia; non enim vivit Naboth, sed mortuus est”. (Liber I Regum 21, 15)
Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitae, ut possideret eam. (Liber I Regum 21, 16)
“Surge et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit, ut possideat eam. (Liber I Regum 21, 18)
Et ait Achab ad Eliam: “Num invenisti me, inimice mi?”. Qui dixit: “Inveni, eo quod venumdatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. (Liber I Regum 21, 20)
Ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Achab quidquid masculini sexus sive impuberem sive puberem in Israel. (Liber I Regum 21, 21)
Qui de Achab mortuus fuerit in civitate, comedent eum canes; qui autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres caeli”. (Liber I Regum 21, 24)
Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu Domini; concitavit enim eum Iezabel uxor sua, (Liber I Regum 21, 25)
Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat demisso capite. (Liber I Regum 21, 27)
Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius”. (Liber I Regum 21, 29)
Dixit autem Iosaphat: “Non est hic et alius propheta Domini, ut interrogemus per eum?”. (Liber I Regum 22, 7)
Et ait Dominus: “Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?”. Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter. (Liber I Regum 22, 20)
Et ait rex Israel: “Tolle Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis, (Liber I Regum 22, 26)