Znaleziono 108 Wyniki dla: Adonias et Ieroboam/page/6/page/4/page/4/page/2
quartus autem Adonias filius Haggith et quintus Saphatia filius Abital, (Liber II Samuelis 3, 4)
Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: “Ego regnabo!”. Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent. (Liber I Regum 1, 5)
Immolatis ergo Adonias ovibus et vitulis et pinguibus iuxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iudae servos regis; (Liber I Regum 1, 9)
Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: “Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? (Liber I Regum 1, 11)
Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: “Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo”? Quare ergo regnat Adonias? (Liber I Regum 1, 13)
et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. (Liber I Regum 1, 18)
dixit Nathan: “Domine mi rex, tu ergo dixisti: “Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum”? (Liber I Regum 1, 24)
Quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem; illique vescentes et bibentes coram eo dixerunt: “Vivat rex Adonias!”. (Liber I Regum 1, 25)
Audivit autem Adonias et omnes, qui invitati fuerant ab eo; iamque convivium finitum erat. Sed et Ioab, audita voce tubae, ait: “Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?”. (Liber I Regum 1, 41)
Adhuc illo loquente, Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit; cui dixit Adonias: “Ingredere, quia vir strenuus es et bona nuntians”. (Liber I Regum 1, 42)
Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornua altaris. (Liber I Regum 1, 50)
Et nuntiaverunt Salomoni dicentes: “Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornua altaris dicens: “Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio””. (Liber I Regum 1, 51)