Znaleziono 118 Wyniki dla: Christus promittere
Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra; (Epistula I ad Corinthios 15, 14)
Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit; (Epistula I ad Corinthios 15, 16)
quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris. (Epistula I ad Corinthios 15, 17)
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. (Epistula I ad Corinthios 15, 20)
Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu eius; (Epistula I ad Corinthios 15, 23)
Dei enim Filius Iesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me et Silvanum et Timotheum, non fuit “Est” et “Non”, sed “Est” in illo fuit. (Epistula II ad Corinthios 1, 19)
Vosmetipsos tentate, si estis in fide; ipsi vos probate. An non cognoscitis vos ipsos, quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte reprobi estis. (Epistula II ad Corinthios 13, 5)
Quodsi quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit! (Epistula ad Galatas 2, 17)
vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me. (Epistula ad Galatas 2, 20)
Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. (Epistula ad Galatas 2, 21)
O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est crucifixus? (Epistula ad Galatas 3, 1)
Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “Maledictus omnis, qui pendet in ligno”, (Epistula ad Galatas 3, 13)