Znaleziono 992 Wyniki dla: Filius Isaac
Cui enim dixit aliquando angelorum: “Filius meus es tu; ego hodie genui te” et rursum: “Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium”? (Epistula ad Hebraeos 1, 5)
Testatus est autem in quodam loco quis dicens: “Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum? (Epistula ad Hebraeos 2, 6)
Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus. (Epistula ad Hebraeos 3, 6)
Sic et Christus non semetipsum glorificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”; (Epistula ad Hebraeos 5, 5)
et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam; (Epistula ad Hebraeos 5, 8)
Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem; (Epistula ad Hebraeos 11, 9)
Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones, (Epistula ad Hebraeos 11, 17)
ad quem dictum erat: “In Isaac vocabitur tibi semen”, (Epistula ad Hebraeos 11, 18)
Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau. (Epistula ad Hebraeos 11, 20)
Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater? (Epistula ad Hebraeos 12, 7)
Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare? (Epistula Iacobi 2, 21)
Salutat vos, quae est in Babylone, coelecta et Marcus filius meus. (Epistula I Petri 5, 13)