Znaleziono 1219 Wyniki dla: Sin
Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint. (Epistula I ad Timotheum 5, 7)
Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando. (Epistula I ad Timotheum 5, 21)
ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, (Epistula I ad Timotheum 6, 14)
Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo tui memoriam in orationibus meis nocte ac die (Epistula II ad Timotheum 1, 3)
Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites; (Epistula II ad Timotheum 2, 23)
sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, (Epistula II ad Timotheum 3, 3)
si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subiectos. (Epistula ad Titum 1, 6)
Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, (Epistula ad Titum 1, 7)
Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)
Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia. (Epistula ad Titum 2, 2)
prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei. (Epistula ad Titum 2, 5)
Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint. (Epistula ad Titum 2, 6)