Znaleziono 197 Wyniki dla: Vidit
Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 21)
Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem; (Evangelium secundum Matthaeum 8, 14)
Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 9)
Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 14)
Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos (Evangelium secundum Matthaeum 20, 3)
Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali (Evangelium secundum Matthaeum 22, 11)
Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: “Hic erat cum Iesu Nazareno!”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 71)
Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum; (Evangelium secundum Marcum 1, 10)
Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Marcum 1, 16)
Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia, (Evangelium secundum Marcum 1, 19)
Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. (Evangelium secundum Marcum 2, 14)