Znaleziono 468 Wyniki dla: audire verba
Cumque haec canens verba complesset, proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi (quod interpretatur Elevatio maxillae). (Liber Iudicum 15, 17)
Tradite homines filios Belial in Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israel”. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum, (Liber Iudicum 20, 13)
Quod audire te volui et tibi dicere: Coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum”. At ille respondit: “Ego agrum emam”. (Liber Ruth 4, 4)
Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, (Liber I Samuelis 8, 10)
Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “Nequaquam: rex enim erit super nos, (Liber I Samuelis 8, 19)
Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini. (Liber I Samuelis 8, 21)
Filii vero Belial dixerunt: “Num salvare nos poterit iste?”. Et despexerunt eum et non attulerunt ei munera; ille vero dissimulabat se audire. (Liber I Samuelis 10, 27)
Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis et locuti sunt verba audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam et flevit. (Liber I Samuelis 11, 4)
Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: “Quid habet populus quod plorat?”. Et narraverunt ei verba virorum Iabes. (Liber I Samuelis 11, 5)
Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis. (Liber I Samuelis 11, 6)
“Paenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me et verba mea opere non implevit”. Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte. (Liber I Samuelis 15, 11)
Dixitque Saul ad Samuelem: “Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum; (Liber I Samuelis 15, 24)