Znaleziono 50 Wyniki dla: captivitatem

  • Et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci; et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei. (Liber I Maccabaeorum 14, 7)

  • Ego suscitavi eum in iustitia et omnes vias eius dirigam; ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus”, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 45, 13)

  • Se incurvaverunt et conciderunt simul; non potuerunt salvare onus et ipsi in captivitatem ibunt. (Liber Isaiae 46, 2)

  • Quod si dixerint ad te: “Quo egrediemur?”, dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem. (Liber Ieremiae 15, 2)

  • Tu autem, Phassur et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem; et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris, tu et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium”. (Liber Ieremiae 20, 6)

  • Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt, quia tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua. (Liber Ieremiae 22, 22)

  • Et inveniar a vobis, ait Dominus, et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis, ad quae expuli vos, dicit Dominus; et reverti vos faciam ad locum, de quo transmigrare vos feci. (Liber Ieremiae 29, 14)

  • Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur, et, qui te vastant, vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. (Liber Ieremiae 30, 16)

  • veniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in mortem et, quos in captivitatem, in captivitatem et, quos in gladium, in gladium; (Liber Ieremiae 43, 11)

  • Vae tibi, Moab! Periit populus Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem. (Liber Ieremiae 48, 46)

  • SADE. “Iustus est Dominus, quia contra os eius rebellis fui. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem. (Lamentationes 1, 18)

  • Vidi enim captivitatem filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. (Liber Baruch 4, 10)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina