Znaleziono 274 Wyniki dla: genge Iesu descensus
Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: “Hic erat cum Iesu Nazareno!”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 71)
et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “Priusquam gallus cantet, ter me negabis”. Et egressus foras ploravit amare. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 75)
Dicit illis Pilatus: “Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus?”. Dicunt omnes: “Crucifigatur!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)
Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 57)
Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 58)
Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei. (Evangelium secundum Marcum 1, 1)
dicens: “Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei”. (Evangelium secundum Marcum 1, 24)
Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum. (Evangelium secundum Marcum 2, 15)
et clamans voce magna dicit: “Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas”. (Evangelium secundum Marcum 5, 7)
cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius; (Evangelium secundum Marcum 5, 27)
Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu. (Evangelium secundum Marcum 9, 4)
Et respondens Petrus ait Iesu: “Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum”. (Evangelium secundum Marcum 9, 5)