Znaleziono 79 Wyniki dla: hostium agrum/page/4/page/4/page/2/page/6/page/4
“Nequaquam ita fiat, domine mi, ausculta me. Agrum do tibi et speluncam, quae in eo est, praesentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum”. (Liber Genesis 23, 11)
et ait ad puerum: “Quis est ille homo, qui venit per agrum in occursum nobis?”. Dixitque ei: “Ipse est dominus meus”. At illa tollens cito velum operuit se. (Liber Genesis 24, 65)
sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere in agrum. Cumque venatu aliquid apprehenderis, (Liber Genesis 27, 3)
Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut venationem caperet et offerret eam. (Liber Genesis 27, 5)
Misit Iacob et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, (Liber Genesis 31, 4)
Si quispiam depasci permiserit agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum, ut depascatur agrum alienum, restituet plene ex agro suo secundum fruges eius; si autem totum agrum depastum fuerit, quidquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea, restituet. (Liber Exodus 22, 4)
Si egressus ignis invenerit spinas et comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes sive agrum, reddet damnum, qui ignem succenderit. (Liber Exodus 22, 5)
Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum. (Liber Exodus 32, 25)
quo asperget illum, qui a lepra mundandus est, septies, ut iure purgetur; et dimittet avem vivam, ut in agrum avolet. (Liber Leviticus 14, 7)
cumque dimiserit avem avolare extra urbem in agrum libere, expiabit domum, et erit munda. (Liber Leviticus 14, 53)
Leges meas custodite. Iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris. (Liber Leviticus 19, 19)
Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius; (Liber Leviticus 25, 3)