Znaleziono 21 Wyniki dla: lux firmamentum
Deus prospector est eius, qui reddit gratiam; meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum. (Liber Ecclesiasticus 3, 34)
Si sequaris iustitiam, apprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. (Liber Ecclesiasticus 27, 9)
Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridiani, (Liber Ecclesiasticus 34, 19)
Gloria altitudinis firmamentum puritatis, species caeli in visione gloriae. (Liber Ecclesiasticus 43, 1)
Neque ut Ioseph natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis; (Liber Ecclesiasticus 49, 17)
Nam cum fieret vox supra firmamentum, quod erat super caput eorum, stabant et submittebant alas suas. (Prophetia Ezechielis 1, 25)
Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni; et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. (Prophetia Ezechielis 1, 26)
Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae. (Epistula ad Colossenses 2, 5)
si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. (Epistula I ad Timotheum 3, 15)