Znaleziono 123 Wyniki dla: mortis scelus
similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento, quae erat praeclarior generatio illorum, exterminata erat. (Liber Sapientiae 18, 12)
Tetigit autem et iustos tentatio mortis, et interitus in eremo factus est multitudinis, sed non diu permansit ira tua. (Liber Sapientiae 18, 20)
Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis; (Liber Ecclesiasticus 9, 18)
Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris et super retia ambulabis. (Liber Ecclesiasticus 9, 20)
tabitudinis et mortis et permane in mandatis eius. (Liber Ecclesiasticus 28, 7)
ab eo, qui portat hyacinthum et coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio et timor mortis et iracundia perseverans et contentio. (Liber Ecclesiasticus 40, 4)
Noli metuere iudicium mortis; memento eorum, qui ante te fuerunt et qui superventuri sunt tibi: hoc iudicium a Domino omni carni; (Liber Ecclesiasticus 41, 5)
Qui suscitasti mortuum de sorte mortis ab inferis in verbo Domini. (Liber Ecclesiasticus 48, 5)
Ne afferatis ultra sacrificium vanum; abominatio mihi incensum, neomenia et sabbatum et conventus; non feram scelus cum coetu sollemni; (Liber Isaiae 1, 13)
Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. (Liber Isaiae 9, 1)
Angustia et iudicio sublatus est. De generatione eius quis curabit? Quia abscissus est de terra viventium; propter scelus populi mei percussus est ad mortem. (Liber Isaiae 53, 8)
Date Domino Deo vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos; exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis et in caliginem. (Liber Ieremiae 13, 16)