Znaleziono 171 Wyniki dla: propositionis panem
Operare igitur ei terram, tu et filii tui et servi tui, et, quod inferes, sit cibus domui domini tui, quo alantur; Meribbaal autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam”. Erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi. (Liber II Samuelis 9, 10)
Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est; cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque, ut ponerent ei panem, et comedit. (Liber II Samuelis 12, 20)
Dixerunt autem ei servi sui: “Quid est quod fecisti? Propter infantem, cum adhuc viveret, ieiunasti et flebas; mortuo autem puero, surrexisti et comedisti panem”. (Liber II Samuelis 12, 21)
Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream; (Liber I Regum 7, 48)
Responditque vir Dei ad regem: “Si dederis mihi mediam partem domus tuae, non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto; (Liber I Regum 13, 8)
sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis: “Non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam, qua venisti””. (Liber I Regum 13, 9)
Dixit ad eum: “Veni mecum domum, ut comedas panem”. (Liber I Regum 13, 15)
Qui ait: “Non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto; (Liber I Regum 13, 16)
sic enim dictum est mihi in sermone Domini: “Non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam, qua ieris””. (Liber I Regum 13, 17)
Qui ait illi: “Et ego propheta sum similis tui; et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens: “Reduc eum tecum in domum tuam, et comedat panem et bibat aquam””. Fefellit eum (Liber I Regum 13, 18)
et reduxit secum; comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam. (Liber I Regum 13, 19)
et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco, in quo praecepit tibi, ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum”. (Liber I Regum 13, 22)