Znaleziono 180 Wyniki dla: requiem die tabernaculum
et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. (Liber II Samuelis 7, 11)
Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario; ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel. (Liber II Samuelis 16, 22)
Posuit tenebras in circuitu suo tabernaculum suum, tenebrosas aquas, nubes densissimas. (Liber II Samuelis 22, 12)
Venit autem nuntius ad Ioab. Ioab autem declinaverat post Adoniam, cum post Absalom non declinasset; fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et apprehendit cornua altaris. (Liber I Regum 2, 28)
Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare; misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens: “Vade, interfice eum!”. (Liber I Regum 2, 29)
Venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei: “Haec dicit rex: Egredere!”. Qui ait: “Non egrediar, sed hic moriar”. Renuntiavit Banaias regi sermonem dicens: “Haec locutus est Ioab et haec respondit mihi”. (Liber I Regum 2, 30)
Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum; non est adversarius neque occursus malus. (Liber I Regum 5, 18)
et portaverunt arcam Domini et tabernaculum conventus et omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo; et ferebant ea sacerdotes et Levitae. (Liber I Regum 8, 4)
“Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel iuxta omnia, quae locutus est; non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis, quae locutus est per Moysen servum suum. (Liber I Regum 8, 56)
Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt; tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt. Et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt. (Liber II Regum 7, 8)
Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum. (Liber I Paralipomenon 15, 1)
neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum et de habitatione in habitationem. (Liber I Paralipomenon 17, 5)