Znaleziono 97 Wyniki dla: 1 Samuel 5
Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: Benedictus tu Domino: implevi verbum Domini. (Liber I Samuelis 15, 13)
Dixitque Samuel: Et quæ est hæc vox gregum, quæ resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio? (Liber I Samuelis 15, 14)
Ait autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei: Loquere. (Liber I Samuelis 15, 16)
Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israël factus es? unxitque te Dominus in regem super Israël, (Liber I Samuelis 15, 17)
Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. (Liber I Samuelis 15, 22)
Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israël. (Liber I Samuelis 15, 26)
Et conversus est Samuel ut abiret: ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quæ et scissa est. (Liber I Samuelis 15, 27)
Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. (Liber I Samuelis 15, 28)
Reversus ergo Samuel secutus est Saulem: et adoravit Saul Dominum. (Liber I Samuelis 15, 31)
Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag, pinguissimus et tremens. Et dixit Agag: Siccine separat amara mors? (Liber I Samuelis 15, 32)
Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frusta concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis. (Liber I Samuelis 15, 33)
Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa. (Liber I Samuelis 15, 34)