Znaleziono 237 Wyniki dla: Abraham Saram Isaac foedus descensus

  • concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ. (Liber Genesis 20, 18)

  • Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. (Liber Genesis 21, 1)

  • Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: (Liber Genesis 21, 3)

  • cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac. (Liber Genesis 21, 5)

  • Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni? (Liber Genesis 21, 7)

  • Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. (Liber Genesis 21, 8)

  • Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: (Liber Genesis 21, 9)

  • Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. (Liber Genesis 21, 10)

  • Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. (Liber Genesis 21, 11)

  • Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. (Liber Genesis 21, 12)

  • Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. (Liber Genesis 21, 14)

  • Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. (Liber Genesis 21, 22)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina