Znaleziono 4456 Wyniki dla: Dominus Deus

  • Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo: (Liber Genesis 9, 8)

  • Dixitque Deus: Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas: (Liber Genesis 9, 12)

  • Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. (Liber Genesis 9, 17)

  • Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. (Liber Genesis 9, 26)

  • Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus. (Liber Genesis 9, 27)

  • Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam, (Liber Genesis 11, 5)

  • Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem. (Liber Genesis 11, 8)

  • Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. (Liber Genesis 11, 9)

  • Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. (Liber Genesis 12, 1)

  • Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. (Liber Genesis 12, 4)

  • Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. (Liber Genesis 12, 7)

  • Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram. (Liber Genesis 12, 17)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina