Znaleziono 76 Wyniki dla: Efrom agro

  • et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre. (Liber Genesis 50, 13)

  • Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. (Liber Exodus 9, 19)

  • Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro. (Liber Exodus 16, 25)

  • Si læserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena : quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni æstimatione restituet. (Liber Exodus 22, 5)

  • Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. (Liber Exodus 23, 16)

  • Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino. (Liber Leviticus 17, 5)

  • quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis, (Liber Leviticus 25, 11)

  • Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus. (Liber Numeri 19, 16)

  • Sin autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus: (Liber Deuteronomii 22, 25)

  • Sola erat in agro: clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam. (Liber Deuteronomii 22, 27)

  • Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. (Liber Deuteronomii 24, 19)

  • Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro. (Liber Deuteronomii 28, 3)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina