Znaleziono 1541 Wyniki dla: Regnum Roboam Hierusalem et tribus Iuda et civitates munitiones Israhel et Abias et Maacha filiam Absalom civile bellum regis Roban
His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo. (Liber Genesis 40, 1)
Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt: ac veste mutata obtulerunt ei. (Liber Genesis 41, 14)
Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni. (Liber Genesis 41, 25)
Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti (Liber Genesis 41, 45)
(triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti. (Liber Genesis 41, 46)
Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus. (Liber Genesis 42, 17)
Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. (Liber Genesis 45, 16)
E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis. (Liber Genesis 47, 14)
Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël. (Liber Genesis 49, 16)
Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. (Liber Exodus 1, 10)
Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. (Liber Exodus 1, 17)
Quæ concepit, et peperit filium : et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus. (Liber Exodus 2, 2)