Znaleziono 126 Wyniki dla: Surrexit/page/4/page/11/page/4/page/11/page/11/page/11
Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, (Liber Genesis 19, 1)
Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre ; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit. (Liber Genesis 19, 33)
Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. (Liber Genesis 21, 14)
Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. (Liber Genesis 21, 33)
Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth: (Liber Genesis 23, 7)
Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit. (Liber Genesis 31, 17)
Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem, (Liber Genesis 46, 5)
Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph. (Liber Exodus 1, 8)
Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis. (Liber Numeri 22, 21)
Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, (Liber Numeri 25, 7)
Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, (Liber Deuteronomii 34, 10)
Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israëlem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis: (Liber Iosue 24, 9)