Znaleziono 41 Wyniki dla: bovem
Qui cum tulissent bovem quem dederat eis, fecerunt : et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes : Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet : transiliebantque altare quod fecerant. (Liber I Regum 18, 26)
et composuit ligna : divisitque per membra bovem, et posuit super ligna, (Liber I Regum 18, 33)
Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ. (Liber Iob 24, 3)
Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum ; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem ; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat ; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. (Liber Isaiae 66, 3)
Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare? (Evangelium secundum Lucam 13, 15)