Znaleziono 61 Wyniki dla: calceamenta pacis
Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. (Liber Isaiae 66, 12)
Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis? (Liber Ieremiae 12, 5)
et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 37)
Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam. (Liber Ieremiae 29, 11)
Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis. (Liber Ieremiae 33, 6)
Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis. (Liber Baruch 4, 20)
prophetæ Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 13, 16)
Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. (Prophetia Ezechielis 24, 17)
coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. (Prophetia Ezechielis 24, 23)
Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus. (Prophetia Ezechielis 34, 25)
Et percutiam illis fœdus pacis: pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum. (Prophetia Ezechielis 37, 26)
Usque ad terminum emiserunt te: omnes viri fœderis tui illuserunt tibi: invaluerunt adversum te viri pacis tuæ, qui comedunt tecum, ponent insidias subter te ; non est prudentia in eo. (Prophetia Abdiae 1, 7)