Znaleziono 56 Wyniki dla: novum
Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra. (Liber Psalmorum 95, 1)
Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. (Liber Psalmorum 97, 1)
Deus, canticum novum cantabo tibi ; in psalterio decachordo psallam tibi. (Liber Psalmorum 143, 9)
Alleluja. Cantate Domino canticum novum ; laus ejus in ecclesia sanctorum. (Liber Psalmorum 149, 1)
Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius: (Liber I Maccabaeorum 4, 47)
et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 53)
Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen, et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse. (Liber I Maccabaeorum 13, 11)
Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos. (Liber Ecclesiastes 1, 10)
Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram: (Liber Sapientiae 16, 2)
Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud. (Liber Ecclesiasticus 9, 15)
Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia ; triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones. (Liber Isaiae 41, 15)
Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus ; insulæ, et habitatores earum. (Liber Isaiae 42, 10)