Znaleziono 35 Wyniki dla: nuntius videntis
Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera. (Liber II Paralipomenon 18, 12)
Et exquisivit Dominum in diebus Zachariæ intelligentis et videntis Deum: cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus. (Liber II Paralipomenon 26, 5)
Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophetæ: siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus. (Liber II Paralipomenon 29, 25)
Præcepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph videntis: qui laudaverunt eum magna lætitia, et incurvato genu adoraverunt. (Liber II Paralipomenon 29, 30)
Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via : et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat. (Liber Thobis 11, 9)
nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos: (Liber Iob 1, 14)
Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis, sanitas. (Liber Proverbiorum 13, 17)
Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. (Liber Proverbiorum 25, 25)
Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens, (Liber Sapientiae 5, 9)
Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum. (Liber Ieremiae 51, 31)
Et dixit Aggæus, nuntius Domini de nuntiis Domini, populo dicens: Ego vobiscum sum, dicit Dominus. (Prophetia Aggaei 1, 13)