Znaleziono 81 Wyniki dla: sancti
Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. (Liber Psalmorum 104, 42)
Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent. (Liber Psalmorum 131, 9)
Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. (Liber Psalmorum 131, 16)
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. (Liber Psalmorum 144, 10)
Exsultabunt sancti in gloria ; lætabuntur in cubilibus suis. (Liber Psalmorum 149, 5)
etsi non propter eos, propter testamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magnifici nominis ejus super ipsos. (Liber II Maccabaeorum 8, 15)
et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare: similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio. (Liber Sapientiae 9, 8)
Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti. (Liber Sapientiae 11, 1)
In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. (Liber Ecclesiasticus 17, 25)
Anima viri sancti enuntiat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. (Liber Ecclesiasticus 37, 18)
In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis. (Liber Ecclesiasticus 43, 11)
Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis: sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ. (Liber Ecclesiasticus 48, 23)