Znaleziono 29 Wyniki dla: sponsa
Sponsa. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum. (Canticum Canticorum 8, 14)
Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ; (Liber Isaiae 49, 18)
Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. (Liber Ieremiae 2, 32)
congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. (Prophetia Ioel 2, 16)
Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis. (Apocalypsis Ioannis 22, 17)