Znaleziono 118 Wyniki dla: Christus
et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus (Evangelium secundum Lucam 23, 35)
unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos (Evangelium secundum Lucam 23, 39)
et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus (Evangelium secundum Ioannem 1, 20)
et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta (Evangelium secundum Ioannem 1, 25)
invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus (Evangelium secundum Ioannem 1, 41)
ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum (Evangelium secundum Ioannem 3, 28)
dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia (Evangelium secundum Ioannem 4, 25)
venite videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci numquid ipse est Christus (Evangelium secundum Ioannem 4, 29)
et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei (Evangelium secundum Ioannem 6, 70)
et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus (Evangelium secundum Ioannem 7, 26)
sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit (Evangelium secundum Ioannem 7, 27)
de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quæ hic facit (Evangelium secundum Ioannem 7, 31)