Znaleziono 71 Wyniki dla: cogitationes
Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanæ sunt (Liber Psalmorum 93, 11)
intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti (Liber Psalmorum 138, 3)
exibit spiritus ejus et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Liber Psalmorum 145, 4)
ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent (Liber Proverbiorum 5, 2)
cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum (Liber Proverbiorum 6, 18)
cogitationes justorum judicia et consilia impiorum fraudulentia (Liber Proverbiorum 12, 5)
dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur (Liber Proverbiorum 15, 22)
abominatio Domini cogitationes malæ et purus sermo pulcherrimus (Liber Proverbiorum 15, 26)
revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuæ (Liber Proverbiorum 16, 3)
multæ cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit (Liber Proverbiorum 19, 21)
cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella (Liber Proverbiorum 20, 18)
cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate (Liber Proverbiorum 21, 5)