Znaleziono 63 Wyniki dla: montibus/page/4/page/3/page/2/page/6/page/4
et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quæ est in solitudine (Liber Genesis 14, 6)
ne quæso dicant Ægyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui (Liber Exodus 32, 12)
adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Jacob propera et detestare Israël (Liber Numeri 23, 7)
profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Jordanem contra Hiericho (Liber Numeri 33, 48)
itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma (Liber Deuteronomii 1, 44)
Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi (Liber Deuteronomii 8, 7)
ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cujus lapides ferrum sunt et de montibus ejus æris metalla fodiuntur (Liber Deuteronomii 8, 9)
et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca (Liber Iudicum 6, 2)
cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul ecce de montibus multitudo descendit cui ille respondit umbras montium vides quasi hominum capita et hoc errore deciperis (Liber Iudicum 9, 36)
cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam in montibus (Liber Iudicum 11, 38)
et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia egressus est rex Israël ut quærat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus (Liber I Samuelis 26, 20)
et ille ait vidi cunctum Israël dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace (Liber I Regum 22, 17)