Znaleziono 71 Wyniki dla: panis
panis enim Dei est qui descendit de cælo et dat vitam mundo (Evangelium secundum Ioannem 6, 33)
dixit autem eis Jesus ego sum panis vitæ qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam (Evangelium secundum Ioannem 6, 35)
murmurabant ergo Judæi de illo quia dixisset ego sum panis qui de cælo descendi (Evangelium secundum Ioannem 6, 41)
ego sum panis vitæ (Evangelium secundum Ioannem 6, 48)
hic est panis de cælo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur (Evangelium secundum Ioannem 6, 50)
ego sum panis vivus qui de cælo descendi (Evangelium secundum Ioannem 6, 51)
si quis manducaverit ex hoc pane vivet in æternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita (Evangelium secundum Ioannem 6, 52)
hic est panis qui de cælo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in æternum (Evangelium secundum Ioannem 6, 59)
erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus (Actus Apostolorum 2, 42)
calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est (Epistula I ad Corinthios 10, 16)
quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur (Epistula I ad Corinthios 10, 17)