Encontrados 171 resultados para: Propheta Eliseus
“Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices illi: (Prophetia Ezechielis 35, 2)
et non est in tempore hoc princeps et propheta et dux neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te, ut possimus invenire misericordiam; (Prophetia Danielis 3, 38)
Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferret messoribus. (Prophetia Danielis 14, 33)
Et corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte; et perdam matrem tuam. (Prophetia Osee 4, 5)
Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! “Stultus — clamet — est propheta; insanus vir spiritalis”. Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae. (Prophetia Osee 9, 7)
Responditque Amos et dixit ad Amasiam: “Non sum propheta et non sum filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros. (Prophetia Amos 7, 14)
Et tulit me Dominus, cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: “Vade, propheta ad populum meum Israel”. (Prophetia Amos 7, 15)
Oraculum, quod vidit Habacuc propheta. (Prophetia Habacuc 1, 1)
sed dicet: “Non sum propheta; homo operans terram ego sum, quoniam terra est possessio mea ab adulescentia mea”. (Prophetia Zachariae 13, 5)
Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
Turbae autem dicebant: “Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 11)
Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 15)