Encontrados 235 resultados para: altare

  • omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare. (Liber Leviticus 4, 19)

  • Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino, expiabitque eum, et propitius erit Dominus. (Liber Leviticus 4, 31)

  • Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare. (Liber Leviticus 6, 3)

  • Haec est lex sacrificii similae, quod offerent filii Aaron coram Domino et coram altare: (Liber Leviticus 6, 7)

  • et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium pro delicto est. (Liber Leviticus 7, 5)

  • Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius. (Liber Leviticus 7, 31)

  • Cumque de eo aspersisset altare septem vicibus, unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. (Liber Leviticus 8, 11)

  • Adipem autem, qui erat super vitalia, et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare; (Liber Leviticus 8, 16)

  • lotis prius intestinis et pedibus, totumque simul arietem adolevit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris, incensum Domino, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 8, 21)

  • Applicavit et filios Aaron; cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum. (Liber Leviticus 8, 24)

  • Dixit et ad Aaron: “Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus”. (Liber Leviticus 9, 7)

  • Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo, (Liber Leviticus 9, 8)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina